CHRISTI Monogramma

CHRISTI Monogramma
CHRISTI Monogramma
in nummis occurrit non raro, quod a Constantino M. fluxisse, ostendunt nummi eius, in quorum uno, qui aureus est, inscriptum, VICTORIA CONSTANTINI AUG. In alio vero Cassidi adscriptum visitur; quô firmatur, quod Eusebius tradit, hosce characteres κατα κράνους detulisse Constantinum. Constat autem Christi Monogramma, literis maiusculis Graecis P. et X. invicem iunctis ac implexis; quibus compendiô totum Christi nomen includitur, ut est apud Primasium Africanum, in Apocalyps. l. 4. c. 13. Unde mos idem ad Successores postea delatus, qui aut in Labaro, aut in medio nummo ipso id monogramma descripsêre. Praeclarus autem ille est Constantii Iunioris Caesaris aereus, in quo ipse, vel Constantinus Pater, militari habitu stat, Labarum dextrâ tenens, in cuius sipario descriptum Christi monogramma, victoriâ a tergo subsequente et coronam eius capiti imponente, cum hoc lemmate, HOC SIGNO VICTOR ERIS. In medio vero nummo idem monogramma exhibet Constantii Imperatoris aureus cum A. et Ω. Decentii perinde cum iisdem characteribus et inscr. SALUS DNN. AUG. ET CAES. ut et Ioviani, sed absque inscriptione. Praeterea ectypon habetur insignis gemmae, in Ludovici Chalusii Daclyliotheca MS. apud Car. du Fresne, in qua insculptum hoc monogramma, cum hisce characteribus, SALU DOMNI NOST. AUG. LUC. h. e. Salus Domini nostri Augusti lucet. Cui quidem ectypo adiungenda alia nummorum Constantii et Decentii inscriptio, apud Cholium, in quorum adversa facie simile visitur monogramma, SAL. DD. NN. AUGG. LUCET. Interdum porro ita effictum erat monogramma, ut P. trausversariô stipite traiceretur. Cuiuscemodi vero monogramma Christi non aetate duntaxat Constantini M. nosci ac describi coepit, sed et longe antea; cum exstet gemmae egregiae ectypon in modo dicta Dactyliotheca, cui insculptum monogrammon hoc, cum A. et Ω. ad latera et hisce in circuitu characteribus, SAL. DON ALEX FIL LUCE, i. e. Salus Domini nostri Alexandri silii Mammaeae lucet. Quam gemmam exaratam fuisse ab homine Christiano, qui aetate huius Alexandri vixerit et ad Christum pro Imperii ac vitae eius incolumitate preces fuderit, verisimillimum est: nisi quod scrupulum movet vox Domini nostri, quae eius aevi non est. Sed et simile monogramma in nummo Maxentii Caesaris observare est, apud Cholium, ubi scriptum, VOT U MULT XX VIC CAE MAXE. h.e. Victoria Caesaris Maxentii. In altero item eiusdem, ubi monogramma ex P. et X. implexis conficitur: quod sane stupendum, ut tum a Principe, Christiani nominis infensissimo, fuerit usurpatum. Tametsi notam eandem interdum a paganis, Deorum suorum imaginibus adscriptam, observare sit, ut in gemma, in qua Iovis, Dianae et Apollinis capita, sicut in Deliorum nummis qpud Goltzium, effiuguntur, cum signo hoc Iovis imminente capiti et hisce characteribus, VIVAS IN DEO F. i. e. feliciter, sed hac de re dicemus plura infra. Idem vero Cholius nummum alium profert, in quo Monogramma hoc quadruplex, vel quadrilaterâ formâ conspicitur, cum hac inscr. PAX DOM N AETER, i.e. Pax Domini nostri aeterna. In quibusdam etiam inferioris aevi maxime nummis Crux medium nummum occupat, cum hisce ad quatuor angulos characteribus IC XC NIKA. Quae tamen nec propria omnino Graecis Augustis inscriptio fuit, cum et Francorum Reges in Scutis, uti vocant, aureis hanc exarari voluerint, CHRISTUS VINCIT, CHRISTUS REGNAT, CHRISTUS IMPERAT, etc. Vide Car. du Fresne, Dissertat. de infer. aevi numism. num. 24. et 25.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • MONOGRAMMA — Prisci moris erat, in Chartis Regum et inferiorum quoque perfonarum, Baptismalia nomina inceptivâ solum literâ designare; ut W. Dei gratiâ Rex Angl. etc. H. Dei gratia Londinensis Episcopus, etc. Et ita saepissime, in citandis testibus. Quod… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MONETARIAE Officinae — olim sub Imperatorib. in Oriente, praeter Constantinopolim; Alexandriae erant, teste Ammianô, Antiochiae, ut Lamprid. et Cyzici, uti Sozomenus et ex eo Nicephorus, referunt, qui complures in hac urbe tradunt exstitisse Monetarios, qui περὶ τὴν… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LABARUM vel LABORUM — vexillum militare, a temporibus Constantini Mag. qui contra Maxentium pugnaturus, signo in aere viso, cum verbis: Ε᾿ν τούτῳ νΐκα, In hoc vince, confirmatus, paulo post felici eventu conflixit. Erat autem hasta longa, cum ligno in apice transverso …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Chrismon — This article is about Christian symbolism. For the German Lutheran magazine called Chrismon , see Chrismon (magazine). The labarum: the definitive Chi Rho chrismon A chrismon is one of number of Christian symbols intended to represent aspects of… …   Wikipedia

  • ALEX — I. ALEX Locrorum fluv. terminusque Brutiorum, quos a magna Graecia separat, agrum item Locrensem olim a Rhegino dividens. Dionysius v. 367. Τῶν δαὶ νυν̑ γεν´ος ἐςτὶν ἐπὶ προχοῇϚιν Α῎ληκος. Theocrito Ales dici videtur, Alesso hodie vocari scribit… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AMB — in nummo aereo maguentii, qui in aversa faoie Christi monogramma praefert, cum Inscr. SALUSDD. NN. AUG. ETCAES. infra AMB. Ambianum notat, ubi moneta cusa, iudice Car. du Fresne, namque et in Gallia Magnentium regnâsle, notum. Vide eum Dissertat …   Hofmann J. Lexicon universale

  • JC — in notis antiqq. Iurisconsultis, Iulius Coesar. IC. E. V. iusta causa esse videtur, significat, Fr. Gouldmann. IC XP NI K.A. Inscriptio in inf. aevi numismatibus Impp. Graecorum frequens. Vide supra in Christi Monogramma, et hanc in rem plura,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Nombre de la Bête — Papyrus 115, La flèche rouge indique ΧΙΣ (616), le nombre de la Bête Le nombre de la Bête ou chiffre de la Bête[1] est contenu dans l Apocalypse de Jean, au chapitre 13, verset 18. Ce nombre est …   Wikipédia en Français

  • Marque de la Bête — Nombre de la bête Papyrus 115, La flêche rouge indique ΧΙΣ (616), le nombre de la bête D après l Apocalypse (13:18), le nombre de la Bête est 666, quoique quelques manuscrits comportent le nombre 616[1] ou …   Wikipédia en Français

  • Marque de la bête — Nombre de la bête Papyrus 115, La flêche rouge indique ΧΙΣ (616), le nombre de la bête D après l Apocalypse (13:18), le nombre de la Bête est 666, quoique quelques manuscrits comportent le nombre 616[1] ou …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”